Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habitationibus

Lev 23:3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Lev 23:31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
Num 35:29 Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
Ps 108:10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
Ezech 6:6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt aræ vestræ, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:
Ezech 6:14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam, et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.