Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habitate

Gen 34:10 et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
Ios 22:19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
Ier 29:5 Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
Ier 29:28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
Ier 40:9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
Ier 48:28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.