Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habitat

Ex 22:25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Num 13:30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
Deut 11:30 qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
Deut 18:6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
Idc 12:4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
Ruth 3:11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
Iudith 5:5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Ps 2:4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
Ps 9:12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus,
Ps 90:1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Ps 112:5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
Ps 124:1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
Ps 134:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Eccli 25:11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
Eccli 50:28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.
Isa 8:18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
Isa 22:15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum:
Isa 33:24 Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Ier 4:29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.
Ezech 16:46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.
Ezech 27:3 et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
Osee 4:3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur.
Mich 1:11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
Mich 1:12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
Nah 3:8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuti ejus; cujus divitiæ, mare; aquæ, muri ejus.
Mt 23:21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
Act 7:48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
Act 17:24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
Rom 7:17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Rom 7:18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
Rom 7:20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Rom 8:9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
Rom 8:11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
I Cor 3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
II Tim 1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
Iac 4:5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
II Petr 3:13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
Apoc 2:13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.