Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habitaret

Gen 35:22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
Ex 2:21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
Idc 18:1 In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
III Reg 8:12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
I Par 17:1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
II Par 6:1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
II Par 6:2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
II Esd 1:9 et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Ier 39:14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.