Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habebis

Gen 15:4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
Gen 35:17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
Ex 3:12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
Ex 20:3 Non habebis deos alienos coram me.
Num 3:40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Deut 5:7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
Deut 7:26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
Deut 15:3 A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
Deut 18:22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.
Deut 25:13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus:
Deut 25:15 Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deut 28:40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.
Ios 17:17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam,
I Reg 10:5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
IV Reg 4:16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
I Esd 4:16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
Tob 4:3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus:
Iudith 11:15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:
Iob 11:18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Iob 22:21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
Iob 39:11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
Prov 4:12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
Prov 23:18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
Prov 24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Prov 27:24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
Eccli 6:12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.
Isa 14:20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Ier 2:37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam: et nihil habebis prosperum in ea.
Dan 5:16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Mt 5:43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Mt 19:21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Mc 10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Io 13:8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
Rom 13:3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: