Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gratis

Gen 29:15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
Ex 21:2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
Ex 21:11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Num 11:5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia.
Esth 15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Ps 34:7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam.
Ps 34:19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Ps 68:5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
Ps 118:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Ps 119:7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Eccli 20:25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Eccli 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
Eccli 29:10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
Isa 52:5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
Ier 15:13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
Lam 3:52 SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
I Mach 10:33 Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.
Mt 10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
Mt 10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
Io 15:25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
Rom 3:24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
II Cor 11:7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
Gal 2:21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
II Thess 3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Apoc 21:6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
Apoc 22:17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.