Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gemmas

Gen 40:10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
Ex 25:7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Ex 35:9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Ex 35:27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
II Reg 12:30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde:
III Reg 10:2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
III Reg 10:10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
III Reg 10:11 (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
I Par 20:2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
II Par 9:9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
II Par 9:10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
Isa 3:21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,