Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gaudete

Isa 66:10 Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam;
Mt 5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Lc 10:20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
II Cor 13:11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Phil 2:18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Phil 3:1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Phil 4:4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
I Thess 5:16 Semper gaudete.
I Petr 4:13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.