Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gaudebo

Isa 61:10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Isa 65:19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Hab 3:18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo.
Phil 1:18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.