Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

flagellum

Ps 90:10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Eccli 26:9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
Isa 10:26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
Isa 28:15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isa 28:18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Io 2:15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.