Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

firmabo

Lev 26:9 Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
II Reg 7:12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
III Reg 6:12 Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum.
I Par 17:12 Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.
I Par 28:7 Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea, et judicia, sicut et hodie.
Ps 31:8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.