Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

firma

Ruth 4:7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testmonium cessionis in Israël.
Iob 5:3 Ego vidi stultum firma radice; et maledixi pulchritudini ejus statim.
Prov 18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
Eccli 26:13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
Ier 33:3 Clama ad me, et exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
Rom 4:16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
II Cor 1:7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.