Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

finium

Ios 22:32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis.
I Reg 6:9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
Iudith 15:6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
Ps 58:14 in consummatione, in ira consummationis; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
Ps 64:6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Ps 104:33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
Sap 6:2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.