Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

figuli

I Par 4:23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus, et in sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi.
Ps 2:9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Eccli 27:6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Eccli 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Isa 30:14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
Ier 18:2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
Ier 18:3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
Ier 18:6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
Ier 19:1 Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum,
Ier 19:11 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
Lam 4:2 BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
Dan 2:41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
Mt 27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Mt 27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Apoc 2:27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,