Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fides

Eccli 1:35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
Eccli 40:12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
Isa 11:5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Isa 33:6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
Ier 7:28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.
Lam 3:23 HETH. Novi diluculo, multa est fides tua.
Mt 9:22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Mt 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Mc 5:34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mc 10:52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Lc 8:25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Lc 8:48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
Lc 17:19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Lc 18:42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Lc 22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Act 3:16 Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
Rom 1:8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Rom 4:5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Rom 4:9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
Rom 4:14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
Rom 10:17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
I Cor 2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
I Cor 12:9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
I Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
I Cor 15:14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
I Cor 15:17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
Gal 3:23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
Gal 3:25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
Gal 5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
Gal 5:23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
Eph 4:5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
I Thess 1:8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
II Thess 1:3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
II Thess 3:2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
Heb 11:1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
Iac 2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
Iac 2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Iac 2:20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
Iac 2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
Iac 2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
Iac 2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
I Petr 1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
I Io 5:4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
Apoc 13:10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.