Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ficum

Num 20:5 quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?
Idc 9:10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.
Prov 27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
Isa 36:16 Nolite audire Ezechiam; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
Ier 5:17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Osee 2:12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Ioël 1:7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
Mich 4:4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Zach 3:10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
Mc 11:13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
Mc 11:20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.