Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fictile

Lev 6:28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
Lev 11:33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Lev 15:12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
Prov 26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
Ier 22:28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt?