Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fermentum

Ex 12:15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Ex 12:19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Deut 16:4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
I Cor 5:6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
I Cor 5:7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
Gal 5:9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.