Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

facienti

II Reg 3:39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
Isa 64:5 Occurristi lætanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Mt 21:43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Iac 4:17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.