Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exterminium

Iudith 4:10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
Sap 3:3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace;
Sap 18:13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Eccli 39:36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
I Mach 7:7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
I Mach 7:9 ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.