Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exterminabitur

Ex 30:33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
Num 9:13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
Sap 3:16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Act 3:23 Erit autem: omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
Iac 4:15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.