Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exspectavimus

Isa 25:9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
Isa 33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isa 59:11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis.
Ier 14:22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.