Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exspectat

Isa 30:18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!
Dan 12:12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
Mich 5:7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
II Mach 6:14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
Rom 8:19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
Iac 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.