Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exibit

Ex 17:6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:
Ex 21:4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Prov 22:10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Ier 31:39 Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,
Nah 1:11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
Zach 9:14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
Apoc 20:7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.