Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exclamaverunt

I Reg 5:10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël, ut interficiat nos et populum nostrum.
Eccli 50:18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
Dan 13:24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
I Mach 3:54 Et tubis exclamaverunt voce magna.
I Mach 4:40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
I Mach 5:33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
I Mach 9:13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
I Mach 16:8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
Mc 6:49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Act 19:28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.