Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

excelsis

II Reg 1:25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
III Reg 3:2 Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
III Reg 3:3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
III Reg 12:31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
III Reg 22:44 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
IV Reg 12:3 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.
IV Reg 14:4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
IV Reg 15:4 Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
IV Reg 15:35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
IV Reg 16:4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
IV Reg 17:29 Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
IV Reg 23:5 Et delevit aruspices, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
I Par 15:16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
II Par 28:4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
II Par 33:17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
II Par 34:3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
Iob 16:20 ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis.
Iob 31:2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
Ps 148:1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.
Eccli 1:5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.
Eccli 22:21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt:
Eccli 43:9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
Eccli 43:10 Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus.
Isa 10:34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.
Isa 16:12 Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isa 24:18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
Isa 33:16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
Ier 17:2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis,
Ier 48:35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
Ezech 34:14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
Ezech 43:7 dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
I Mach 6:7 et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
I Mach 9:50 et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
I Mach 13:33 Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus.
Mc 11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
Lc 19:38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: