Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exaudisti

II Esd 9:28 Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
Ps 16:6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Ps 30:23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
Ps 60:6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
Ps 85:7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
Ps 117:21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Ps 117:28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Ps 118:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Ion 2:3 et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.