Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exaudiet

I Reg 8:18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
II Reg 22:7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
II Reg 22:42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
Iudith 4:12 dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis, et orationibus in conspectu Domini.
Iob 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
Iob 22:27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Iob 35:12 Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
Ps 4:4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Ps 54:18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
Ps 57:6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Ps 65:18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Ps 114:1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Ps 144:19 Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Prov 15:29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
Eccli 4:6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum.
Eccli 34:29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
Eccli 34:31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
Eccli 35:16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
Isa 58:9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
Osee 2:22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel.
Mich 3:4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.