Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exaudiam

Ex 22:27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
II Par 7:14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
Ps 90:15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorificabo eum.
Prov 1:28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
Isa 1:15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Isa 41:17 Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isa 65:24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Ier 7:16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
Ier 11:11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Ier 11:14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Ier 14:12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea, quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
Ier 29:12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Ier 33:3 Clama ad me, et exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
Ezech 8:18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Osee 2:21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
Osee 2:21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
Osee 14:9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
Zach 7:13 Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Zach 10:6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Zach 13:9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.