Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exacerbaverunt

Ps 77:40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Ps 77:41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
Ps 77:56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
Ps 105:33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
Ps 105:43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Ps 106:11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
Ezech 20:21 Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
Heb 3:16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.