Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

estote

Lev 11:44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Lev 19:2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Lev 20:7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Deut 14:1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
Ios 10:25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
Ios 23:6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
I Reg 4:9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim: ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate.
II Reg 2:7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
II Reg 13:28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite, nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
Iudith 4:13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit:
Iudith 7:23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
Prov 8:33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
Isa 1:16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Ier 48:28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Ier 50:8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem.
Bar 4:21 Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
Bar 4:27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
I Mach 2:50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
I Mach 3:58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:
I Mach 3:58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:
I Mach 16:3 Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit.
Mt 24:44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Lc 3:14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Lc 12:40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Lc 17:32 Memores estote uxoris Lot.
Act 27:25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
Rom 13:5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
I Cor 4:16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
I Cor 10:32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:
I Cor 11:1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
I Cor 14:20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
I Cor 14:20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
I Cor 15:58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
II Cor 13:11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Eph 2:11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
Phil 3:17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Col 3:15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
Col 3:18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Col 4:18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
I Thess 5:14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
Iac 4:7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Iac 4:9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
Iac 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Iac 5:8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
I Petr 2:13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
I Petr 2:18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
I Petr 5:5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
I Petr 5:8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
Iudae 1:17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,