Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

enarrent

Eccli 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus.
Eccli 36:2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Eccli 36:10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Eccli 36:13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
Eccli 43:26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
Ezech 12:16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.