Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eloquium

Deut 32:2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
Deut 33:9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
I Reg 25:32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
II Reg 22:31 Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
Iudith 8:21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Iob 5:8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
Iob 10:1 Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
Iob 29:22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Ps 103:34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.
Ps 104:19 donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum.
Ps 118:38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
Ps 118:41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Ps 118:50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Ps 118:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
Ps 118:67 Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.
Ps 118:76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Ps 118:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Ps 118:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Ps 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Ps 118:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Ps 118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Ps 118:154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Ps 118:169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Ps 118:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
Ps 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Ps 147:15 Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus.
Cant 4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
Isa 5:24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isa 28:23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
Isa 29:4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isa 29:4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Isa 32:9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Amos 4:13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.