Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

egenum

I Reg 2:8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
Iob 5:15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Iob 24:14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Ps 34:10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Ps 40:2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Ps 81:4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Prov 22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta;
Ezech 18:12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:
Ezech 22:29 Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
Soph 3:12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini.