Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

edunt

Eccli 20:18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
Eccli 24:29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.
Mt 15:27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
Lc 5:33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
I Cor 9:13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
I Cor 10:18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?