Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dissipaverunt

IV Reg 19:17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
Ps 118:126 Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam.
Isa 24:5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Ier 10:25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
Nah 2:2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
I Mach 2:31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.