Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dispersisti

Tob 3:4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
Ps 43:12 Dedisti nos tamquam oves escarum; et in gentibus dispersisti nos.
Ps 88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Ier 3:13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
Bar 2:13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
Bar 3:8 Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.