Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

discooperies

Lev 18:7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
Lev 18:8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
Lev 18:12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
Lev 18:15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Lev 20:19 Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Ruth 3:4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.