Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

didici

Gen 30:27 Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Ps 118:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Prov 24:32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Prov 30:3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Eccles 1:16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Eccles 2:14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Sap 7:13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
Sap 7:21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Gal 1:12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
Phil 4:11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.