Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dicebam

II Reg 12:22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
Ps 72:15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Ps 93:18 Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Eccles 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Act 25:20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
Phil 3:18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
II Thess 2:5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?