Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dereliquistis

III Reg 18:18 Et ille ait: Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
II Par 24:20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
Eccli 41:11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
Isa 65:11 Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunæ mensam, et libatis super eam;
Ier 2:29 Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
Ier 5:19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.