Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

defecerunt

Gen 47:18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Deut 32:36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
Idc 8:5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Idc 8:15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
Iudith 7:11 Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternæ, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Ps 9:7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
Ps 63:7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum;
Ps 68:4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Ps 72:19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
Ps 77:33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
Ps 89:9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
Ps 101:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Ps 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Ier 14:6 Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
Lam 2:19 COPH. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Lam 3:22 HETH. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
Lam 4:17 AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
Lam 5:14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.