Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

decor

Prov 31:25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Eccli 6:31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
Isa 35:2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
Isa 53:2 Et ascendet sicut virgultum coram eo; et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum;
Lam 1:6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Iac 1:11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.