Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deceptus

Deut 4:19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Deut 30:17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:
Iob 15:31 Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Ps 76:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
Eccli 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Ezech 45:20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo.
II Mach 1:13 Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ.
II Mach 4:26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.