Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

custodies

Gen 17:9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Ex 23:15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
Ex 34:18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Deut 23:9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
II Reg 22:44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
Ps 11:8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.
Isa 42:20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Zach 3:7 Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.