Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cuncto

Ex 18:25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
I Par 18:14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
II Par 21:9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.
II Par 26:14 Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
II Par 33:5 Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.