Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cultus

Ex 27:21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
Num 4:4 Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
Num 4:28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
II Par 14:2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
II Par 29:35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
Isa 32:17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
I Petr 3:3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: