Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

creata

Gen 2:4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
Iudith 16:17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ.
Ps 32:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
Ps 148:5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
Eccli 1:4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
Eccli 10:22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
Eccli 24:14 Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
Eccli 39:30 Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala.
Eccli 39:35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt:
Eccli 40:1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
Eccli 40:10 super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.
Isa 48:7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
Col 1:16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
Apoc 4:11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.