Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conteret

Gen 3:15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Iudith 14:5 Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Iob 9:17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
Ps 45:10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Ps 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Prov 15:4 Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
Isa 1:28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isa 42:3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet; in veritate educet judicium.
Ier 5:17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Ier 43:13 et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.
Lam 3:34 LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
Dan 2:40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.
Dan 7:25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
Dan 11:40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Amos 6:15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
I Mach 3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos.
I Mach 4:10 Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:
Mt 21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.