Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contendere

Iob 9:3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Eccles 6:10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Ier 2:29 Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
Ier 12:5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?
Mt 5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
II Tim 2:14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.